[1] Die Kardinalbfe. Raffaele von Ostia, Domenico von Porto und Francesco von Sabina-Poggio Mirteto, die Kardinalpriester Francesco von S. Giovanni und Paolo, Niccolò von S. Prisca, Adriano von S. Crisogono, Robert von S. Anastasia, Leonardo von S. Susanna, Antonio von S. Vitale und Bandinello von S. Sabina sowie die Kardinaldiakone Alessandro von S. Eustachio und Amanieu von S. Nicola in Carcere geben allen Gläubigen bekannt, dass Kf. Friedrich aufgrund seiner besonderen Verehrung des Hauptaltars in der Allerheiligenstiftskirche zu Wittenberg mit viel Aufwand ein Altarkreuz gestiftet hat. Sie wünschen, dass der Altar von den Gläubigen häufig aufgesucht und verehrt wird, dass die Kirche in gutem baulichen Zustand erhalten bleibt und die zum Gottesdienst benötigten Gegenstände angeschafft werden. [2] Daher gewähren sie auf Bitten Kf. Friedrichs allen Gläubigen unter bestimmten Bedingungen Ablass von je 100 Tagen für den Besuch des Hauptaltars in der Allerheiligenstiftskirche zu Wittenberg am Freitag nach Oculi, am Freitag nach Letare, am Freitag nach Judica, am Karfreitag und am Dedikationstag des Altars.

[1] Raphael Ostiensis, Dominicus Portuensis et Franciscus Sabinensis episcopi, Franciscus titulus sanctorum Johannis et Pauli, Nicolaus titulus sancte Prisce, Adrianus titulus sancti Grisogoni, Robertus titulus sancte Anastasie, Leonardus titulus sancte Susanne, Antonius titulus sancti Vitalis et Bendinelus titulus sancte Sabine presbiteri, Alexander sancti Eustachii et Amaneus sancti Nicolai in carcere Tulliano diaconi miseratione divina sacro sancte romane ecclesie cardinales. Universis et singulis christifidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Quanto frequentius fidelium mentes ad opera caritatis inducimus, tanto salubrius animarum suarum saluti consulimus. Cupientes igitur, ut altare maius collegiate ecclesie omnium sanctorum opidi Wittenberg, Brandeburgensis diocesis, supra quod dilectus nobis in Christo illustrissimus princeps dominus Federicus, dux Saxonie, sacri Romani imperii archimarschallus et elector, lantgravius Thuringie marchioque Misne ob singularem devotionem, quam erga dictum altare gerit, quandam venerabilem imaginem crucifixi in honorem et commemorationem passionis domini nostri Ihesu Christi sumptuose et devote erexit congruis frequentetur honoribus et a christifidelibus iugiter veneretur ac in suis structuris et edificiis debite reparetur, conservetur et manuteneatur necnon libris, calicibus, luminaribus, ornamentis ecclesiasticis ac rebus aliis divino cultui inibi necessariis decenter muniatur utque christifideles ipsi eo libentius devotionis causa confluant ad eandem et ad reparationem, conservationem, manutentionem ac munitionem huiusmodi manus promptius porrigant adiutrices, quo ex hoc ibidem dono celestis gratie uberius conspexerint se refectos. [2] Nos, cardinales prefati videlicet quilibet nostrum per se, supplicationibus ipsius Federici nobis super hoc humiliter porrectis inclinati de omnipotentis dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus vere penitentibus et confessis, qui dictum altare in singulis videlicet sexte ferie post dominicam oculi, ferie sexte post dominicam letare, ferie sexte post dominicam iudica et parasceves ac ipsius altaris dedicationis festivitatibus et diebus a primis vesperis usque ad secundas vesperas inclusive devote visitaverint annuatim et ad premissa manus porrexerint adiutrices, pro singulis festivitatibus et diebus predictis, quibus id fecerint, centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer in domino relaxamus. Presentibus perpetuis futuris temporibus duraturis. In quorum fidem litteras nostras huiusmodi fieri nostrorumque sigillorum iussimus appensione communiri.
Zitierempfehlung:
Nr. 22. In: Briefe und Akten zur Kirchenpolitik Friedrichs des Weisen und Johanns des Beständigen 1513 bis 1532. Reformation im Kontext frühneuzeitlicher Staatswerdung. Online-Edition: http://bakfj.saw-leipzig.de/print/22 [Datum des Zugriffs: 05.04.2020]
Lizenz:
Creative Commons, Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)