Papst Julius II. verleiht Kf. Friedrich auf dessen Bitten das Recht, von den Erzbischöfen von Mainz, Köln und Trier und anderen Bischöfen sowie Welt- und Regularklerikern Reliquien für seine Kirche [Allerheiligenstiftskirche Wittenberg] zu erbitten.

Dilecte fili salutem et apostolicam benedictionem. Devotionis tue sinceritas promeretur, ut que a nobis suppliciter postulas tibi affectu benivolo concedamus. Cum itaque, sicut exponi nobis nuper fecisti, tu quandam ecclesiam propriis sumptibus seu alias fundari et edificari feceris cupiasque, illam pro devotione christifidelium ad illam augendam et conservandam aliquibus sanctorum reliquiis communire et decorare, et a venerabilibus fratribus nostris, Maguntinensis, Coloniensis et Treverensis archiepiscopis ac nonnullis aliis episcopis et personis ecclesiasticis reliquias ipsas petieris ipsique dubitent, illas tibi concedere posse, licentia nostra et sedis apostolice desuper non obtenta, nos, tuis in hac parte supplicationibus inclinati, singulis predictis et aliis archiepiscopis et episcopis ac personis ecclesiasticis secularibus et regularibus, ut aliquas sanctorum reliquias seu etiam particulas earum, quas tu pro dicta ecclesia ab eis petieris, iuxta arbitrium eorum tibi seu nuntio tuo concedendi et assignandi tibique vel tuo nuntio illas cum debita reverentia ad prefatam ecclesiam deferendi et inibi honorabiliter conservandi auctoritate apostolica tenore presentium de speciali gratia licentiam concedimus pariter et facultatem; non obstantibus quibusvis apostolicis ac in provincialibus et sinodalibus conciliis editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus necnon ecclesiarum et aliorum locorum ecclesiasticorum, secularium et regularium, in quibus reliquie huiusmodi fuerint, iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus ac quibusvis privilegiis et indultis forsan concessis ceterisque contrariis quibuscunque.
Zitierempfehlung:
Nr. 3. In: Briefe und Akten zur Kirchenpolitik Friedrichs des Weisen und Johanns des Beständigen 1513 bis 1532. Reformation im Kontext frühneuzeitlicher Staatswerdung. Online-Edition: http://bakfj.saw-leipzig.de/print/3 [Datum des Zugriffs: 28.11.2020]
Lizenz:
Creative Commons, Namensnennung - Nicht-kommerziell - Weitergabe unter gleichen Bedingungen 4.0 International (CC BY-NC-SA 4.0)